- OPICI
- OPICIpopuli Campaniae, qui postea Ausonii, teste Aristotel dicti sunt, iuxta Tyrrhenum mare incolentes, et in Latium novum etiam extensi. A linguarum colluvie sic dicti, sive a serpentibus, ut Stephano placet, quasi Ophicos dicas. Ceterum Opicum, teste Festô, pro Osco ponitur, et sordidum, immundum, aut obscenum significat. Iuvenal. Sat. 3. v. 207.Divina Opici rodebant carmina mures.I. e. foedi, et putidi. Idem Sat. 6. v. 455.Nec curanda viris Opicae castigat amicaeVerba. —— ——I. e. quae non Latine loqueretur, sed Opice, h. e. barbare, Plin. l. 29. c. 1. sub Catonis persona: Nos quoque dictitant barbaros, et spurcius nos, quam alios Opicos appellatione foedant. Vide Cluver. Ital. Antiq. l. 3. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.